Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ACT. XVI. 21.

Annunciant ritus, quos non licet nobis suscipere, cum simus Romani.

H

OC Cæsar tibi (Roma) tuus dedit, armaque?

solis

Romanis igitur non licet esse piis?

Ah! melius, tragicis nullus tibi Cæsar in armis
Altus anhelanti detonuisset equo ;

Nec domini volucris facies horrenda per orbem
Sueta tibi in signis torva venire tuis:

Quam miser ut staret de te tibi (Roma) triumphus,
Ut tanta fieris ambitione nihil.

Non tibi, sed sceleri vincis: proh laurea tristis!
Laurea, Cerbereis aptior umbra comis!

Tam turpi vix ipse pater diademate Pluto,
Vix sedet ipse suo tam niger in solis.

De tot Cæsareis redit hoc tibi (Roma) triumphis :
Cæsaree, aut (quod idem est) egregie misera es.

MATTH. IV.

Hic lapis fiat panis.

T fuit ille lapis (quidni sit dicere ?) panis,
Christe, fuit: panis sed tuus ille fuit.

Quippe, Patris cum sic tulerit suprema voluntas,
Est panis, panem non habuisse, tuus.

Αρτος ἔην τοι δητ ̓ (εἴπειν θεμις εστιν) ἐκεινος
Χριστε τοι άρτος ἔην καὶ λιθος· αλλα τεος.

Ἤη οὕτως των πατρις όμη μεγαλου το θέλημα
Αρτος ότ οὐκ ην τοι, Χριστε, τοι ἄρτος ἔην.*

ΜΑΤΤΗ. ΧV.

Mulier Canaanitis.

UICQUID Amazoniis dedit olim fama puellis,
Credite Amazoniam cernimus ecce fidem.

Fœmina, tam fortis fidei? jam credo fidem esse
Plus quam grammatice fœminei generis.

Luc. XI.

Deus, post expulsum Dæmonem mutum, maledicis
Judæis os obturat.

NA pene opera duplicem tibi Dæmone frangis :
Iste quidem Dæmon mutus; at ille loquax.

Scilicet in laudes (quæ non tibi laurea surgit?) Non magis hic loquitur, quam tacet ille tuas. * Not in the edition of 1634.

JOAN. VI.

Dicebant, Vere hic est propheta.
OST tot quæ videant, tot quæ miracula tangant,
Hæc et quæ gustent (Christe) dabas populo.

Jam Vates, Rex, et quicquid pia nomina possunt,
Christus erat: vellem dicere, venter erat.

Namque his, quicquid erat Christus, de ventre repleto
Omne illud vero nomine venter erat.

JOAN. X. 22.

Christus ambulabat in porticu Salomonis, et hiems erat. RUMA fuit? non, non; ah non fuit, ore sub

B

isto:

Si fuit; haud anni, nec sua bruma fuit.

Bruma tibi vernis velit ire decentior horis,
Per sibi non natas expatiata rosas.

At, tibi ne possit se tam bene bruma negare,
Sola hæc, quam vibrat gens tua, grando* vetat.

N

MATTH. XXVIII.

Dederunt nummos militibus.

E miles velit ista loqui, tu munera donas? Donas, quod possit, cum tacet ipse, loqui. Quæ facis a quoquam, pretio suadente, taceri; Clarius, et dici turpius ista facis.

* Ver. 31. Sustulerunt lapides.

Beata Virgini

De salutatione Angelica.

AIPE suum neque Cæsareus jam nuntiet ales;
Xaigɛ tuum penna candidiore venit.

Sed taceat, qui Xaîgɛ tuum quoque nuntiat, ales;
Xałgɛ meum penna candidiore venit.

Quis dicat mihi Xałęɛ meum mage candidus autor,
Quam tibi quæ dicat candidus ille tuum?

Virgo, rogas, quid candidius quam candidus ille
Esse potest? Virgo, quæ rogat, esse potest.

Xaipe tuum (Virgo) donet tibi candidus ille;
Donas candidior tu mihi Xałgɛ meum.

Xaîpɛ meum de Xaigɛ tuo quid differat, audi:
Ille tuum dicit, tu paris (ecce) meum.

Pontio lavante.

ON satis est cædes, nisi stuprum hoc insuper addas,

Et tam virginea sis violator aquæ ?

Nympha quidem pura hæc et honesti filia fontis
Luget, adulterio jam temerata tuo.

Casta verecundo properat cum murmure gutta,
Nec satis in lacrymam se putat esse suam.

Desine tam nitidos stuprare (ah, desine) rores:
Aut dic, quæ miseras unda lavabit aquas.

In die passionis Dominica.

AMNE ego sim tetricus? valeant jejunia: vinum

Est mihi dulce meo (nec pudet esse) cado.

Est mihi quod castis, neque prelum passa, racemis
Palmite virgineo protulit uva parens.

Hoc mihi (ter decies sat enim maturuit annis)
Tandem ecce e dolio præbibit hasta suo.

Jamque it; et o quanto calet actus aromate torrens !
Acer ut hinc aura divite currit odor!

Quæ rosa per cyathos volitat tam vina Falernos ?
Massica quæ tanto sidere vina tremunt?

O ego nescibam; atque ecce est Vinum illud amoris :
Unde ego sim tantis, unde ego par cyathis.

Vincor: et o istis totus prope misceor auris:
Non ego sum tantis, non ego par cyathis.

Sed quid ego invicti metuo bona robora vini?
Ecce est, quæ validum diluit,* unda, merum.

In die Resurrectionis Dominicæ.

Venit ad sepulchrum Magdalena ferens aromata. UIN et tu quoque busta tui Phoenicis adora; Tu quoque fer tristes (mens mea) delitias.

* Joan. xix. 34. Et continuo exivit sanguis et aqua.

« AnteriorContinuar »