Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Οἴκος όδε ἐς αὐλη. ου μη. σεος οἴκος, Ιησου,
Εν θ ̓ ᾧ τυ τικτη αύλιον ου πελεται.

Οίκων μεν παντων μαλα δη καλλίστος ἐκεινος·
Οὐρανου οὐδε τεού μίκροτερος πελεται.

Ἤνιδε κείνο νεῳ δωμ ̓ ἐμπυρίζετο χρυσω,
Ἤνιδε κεινο νεοις δωμα ροδοισὶ γελα.

Ἤν ῥοδον οὐχὶ γελα, την οὐδε τε χρυσον ἐκεῖθεν
δ' οφθαλμων εστιν ελεγχεμεναι.*

Ἐκ σου

ACT. VIII.

S. Stephanus amicis suis, funus sibi curantibus.

ULLA (precor) busto surgant mihi marmora :

bustum

Hæc mihi sint mortis conscia saxa meæ.

Sic nec opus fuerit, notet ut quis carmine bustum,
Pro Domino (dicens) occidit ille suo.

Hic mihi sit tumulus, quem mors dedit ipsa; meique
Ipse hic martyrii sit mihi martyrium.

In D. Joannem, quem Domitianus ferventi oleo
(illæsum) indidit.

LLUM (qui, toto currens vaga flammula mundo,
Non quidem Joannes, ipse sed audit amor)

Illum ignem extingui, bone Domitiane, laboras?
Hoc non est oleum, Domitiane, dare.

* Not in the edition of 1634.

In tenellos Martyres.

I qui tam propero cecidit sic funere, vitæ
Hoc habuit tantum, possit ut ille mori.

At cujus Deus est sic usus funere, mortis
Hoc tantum, ut possit vivere semper, habet.

MATTH. IV. 24.

Attulerunt ei omnes male effectos, dæmoniacos,
lunaticos et sanavit eos.

OLLIGE te tibi (torve Draco) furiasque
faces que,

Quasque vocant pestes nox Erebusque suas :

Fac colubres jam tota suos tua vibret Erinnys;
Collige, collige te fortiter, ut-pereas.

LUC. II.

Tuam ipsius animam pertransibit gladius. UANDO habeat gladium tua, Christe, tragœdia nullum,

Quis fuerit gladius, virgo beata, tuus?

Namque nec ulla alias tibi sunt data vulnera, Virgo, Quam quæ a vulneribus sunt data, Christe, tuis.

Forsan quando senex jam caligantior esset,
Quod Simeon gladium credidit, hasta fuit.

Immo neque hasta fuit, neque clavus, sed neque spina: Hei mihi, spina tamen, clavus, et hasta fuit.

Nam queiscunque malis tua, Christe, tragœdia crevit, Omnia sunt gladius, virgo beata, tuus.

In sanguinem circumcisionis Domini. Ad convivas, quos hæc dies apud nos solennes habet.

H

EUS conviva! bibin'? Maria hæc, Mariæque puellus,

Mittunt de prelo musta bibenda suo.

Una quidem est (toti quæ par tamen unica mundo)
Unica gutta, suo quæ tremit orbiculo.

O bibite hinc; quale aut quantum vos cunque bibistis, (Credite mi) nil tam suave bibistis adhuc.

O bibite et bibite, et restat tamen usque bibendum :
Restat, quod poterit nulla domare sitis.

Scilicet hic, mensura sitis, mensura bibendi est :
Hæc quantum cupias vina bibisse, bibis.

LUC. II.

Puer Jesus inter Doctores.

ALLITUR, ad mentum qui pendit quemque

profundum,

Ceu possint læves nil sapuisse genæ.

Scilicet e barba male mensuratur Apollo;
Et bene cum capitis stat nive, mentis hiems.

Discat, et a tenero disci quoque posse magistro:
Canitiem capitis nec putet esse caput.

JOAN. II.

Ad Christum, de aqua in vinum versa.
IGNA tuis tuus hostis habet contraria signis:
In vinum tristes tu mihi vertis aquas.

Ille autem e vino lacrymas et jurgia ducens,
Vina iterum in tristes (hei mihi!) mutat aquas.

Luc. II.

Christus infans Patri sistitur in templo.

GNUS eat, ludatque (licet) sub patre petulco;
Cumque sua longum conjuge turtur agat.

Conciliatorem nihil hic opus ire par agnum :
Nec tener ut volucris non sua fata ferat.

Hactenus exigua hæc, quasi munera, lusimus; hæc quæ Multum excusanti sunt capienda manu.

Hoc donum est; de quo, toto tibi dicimus ore,
Sume Pater: meritis hoc tibi sume suis.

Donum hoc est, hoc est; quod scilicet audeat ipso
Esse Deo dignum: scilicet ipse Deus.

MATTH. VIII.

Leprosus Dominum implorans.

REDO quod ista potes, velles modo: sed quia credo,

Christe, quod ista potes, credo quod ista voles.

Tu modo, tu faciles mihi, sol meus, exere vultus ;
Non poterit radios nix mea ferre tuos.

MATTH. VIII.

Christus in tempestate.

UOD fervet tanto circum te, Christe, tumultu,
Non hoc ira maris, Christe, sed ambitio est.

Hæc illa ambitio est, hoc tanto te rogat ore,
Possit ut ad monitus, Christe, tacere tuos.

« AnteriorContinuar »