Imágenes de páginas
PDF
EPUB

JOAN. VIII. 59.

Tunc sustulerunt lapides.

AXA? illi? quid tam fœdi voluere furores?
Quid sibi de saxis hi voluere suis?

Indolem, et antiqui agnosco vestigia patris :
Panem de saxis hi voluere suis.

N

In resurrectionem Domini.

ASCERIS, en! tecumque tuus (Rex auree) mundus,

Tecum* Virgineo nascitur e tumulo.

Tecum in natalis properat natura secundos,
Atque novam vitam te novus orbis habet.

Ex vita (Sol alme) tua vitam omnia sumunt :
Nil certe, nisi mors, cogitur inde mori.

At certe neque mors: nempe ut queat illa sepulchro (Christe) tuo condi, mors volet ipsa mori.

MATTH. XXVII. 17.

Aliqui vero dubitabant.

CILICET et tellus dubitat, tremebunda: sed

ipsum hoc,

Quod tellus dubitat, vos dubitare vetat.

* Joan. 19. 41. Εν ᾧ οὐδέπω οὐδεὶς ἐτέθη.

† Vers. 2. Σεισμὸς ἐγένετο μέγας.

Ipsi custodes vobis, si quæritis, illud
Hoc ipso dicunt,* dicere quod nequeunt.

JOAN. XX. 20.

In vulnerum vestigia quæ ostendit Dominus, ad firmandam suorum fidem.

H

IS oculis (nec adhuc clausis coïere fenestris)
Invigilans nobis est tuus usus amor.

His oculis nos cernit amor tuus: his et amorem
(Christe) tuum gaudet cernere nostra fides.

Luc. vII. 19.

Mittit Joannes qui quærant a Christo, an is sit.
U qui adeo impatiens properasti agnoscere

Christum,

Tunc cum claustra utere te tenuere tui,

Tu, quis sit Christus, rogitas? et quæris ab ipso? Hoc tibi vel mutus dicere quisque potest.

JOAN. XVIII. 10.

In Petrum auricidam.

UANTUMCUNQUE ferox tuus hic (Petre)

fulminat ensis,

Tu tibi jam pugnas (o bone) non Domino.

Scilicet in miseram furis implacidissimus aurem,
Perfidiæ testis ne queas esse tuæ.

* Vers. 4. Εσείσθησαν οἱ τηροῦντες, καὶ ἐγένοντο ὡσεὶ νεκροί.

Χ

MARC. III.

Manus arefacta sanatur.

ELIX! ergo tuæ spectas natalia dextræ,
Quæ modo spectanti flebile funus erat.

Quæ nec in externos modo dextera profuit usus,
Certe erit illa tuæ jam manus et fidei.

MATTH. XXVII. 24.

In Pontium male lautum.

LLA manus lavat unda tuas, vanissime judex :
Ah tamen illa scelus non lavat unda tuum.

Nulla scelus lavet unda tuum: vel si lavet ulla,
O volet ex oculis illa venire tuis.

MATTH. XVII. 27.

In piscem dotatum.

U piscem si, Christe, velis, venit ecce, suumque
Fert pretium tanti est vel periisse tibi.

:

Christe, foro tibi non opus est; addicere nummos
Non opus est: ipsum se tibi piscis emet.

JOAN. XVI. 33.

Ego vici mundum.

U contra mundum dux es meus, optime Jesu?
At tu (me miserum!) dux meus ipse jaces.

Si tu, dux meus, ipse jaces, spes ulla salutis ?
Immo, ni jaceas tu, mihi nulla salus.

In ascensionem Domini.

ADIT (Io!) per aperta sui penetralia cœli :
It cœlo, et cœlum fundit ab ore novum.

Spargitur ante pedes, et toto sidere pronus
Jam propius Solis Sol bibit ora sui.

At fratri debere negans sua lumina Phœbe,
Aurea de Phoebe jam meliore redit.

Hos, de te victo, tu das (Pater) ipse triumphos:
Unde triumphares, quis satis alter erat?

In descensum Spiritus sancti.

AM cœli circum tonuit fragor: arma, minasque
Turbida cum flammis mista ferebat hiems.

Exclamat Judæus atrox; Venit ecce nefandis,
Ecce venit meriti fulminis ira memor.

Verum ubi composito sedit fax blandior astro,
Flammaque non læsas lambit amica comas;

Judæis, fulmen quia falsum apparuit esse,
Hoc ipso verum nomine fulmen erat,

Οὐρανου ἐκ το πησε βρομος" πολεμου καὶ ἀπειλὰς Ἤγε τρεχων ἄνεμος συν φλογὶ σμερδαλέη.

Αὔεν Ἰουδαιος· μιαρα στυγερών τα κάρηνα
Ἔφθασε της οργης το πρεπον ουρανίης.

Αλλα γαληναίω ὅτε κειναὶ ἥσυχον ἄστρω
Φλεγμα, και ἀβλητους λειχε φιλον πλοναμους,

Εκθαμβει. ὅτι γαρ, κείνοίς οὐκ ἤεν ἀληθής,
Νυν ετεον διοτι τῶδε κεραυνος ἔην.*

JOAN. III. 16.

Sic dilexit mundum Deus, ut Filium morti traduit.

H nimis est, illum nostræ vel tradere vitæ :
Guttula quod faceret, cur facit oceanus ?

Unde et luxuriare potest, habet hinc mea vita:
Ample et magnifice mors habet unde mori.

* Not in the edition of 1634.

« AnteriorContinuar »