Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LUC. II. 49.

Ecce quærebamus te, &c.

E quæro misera, et quæro: tu nunc quoque tractas

Res Patris: Pater est unica cura tibi:

Quippe quod ad pœnas tantum et tot nomina mortis, Ad luctum et lacrymas (hei mihi!) mater ego.

JOAN. II.

Aquæ in vinum versæ.

NDE rubor vestris, et non sua purpura lymphis?

Quæ rosa mirantes tam nova mutat aquas?

Numen (convivæ) præsens agnoscite Numen:
Nympha pudica Deum vidit, et erubuit.

MATTH. VIII. 13.

Absenti Centurionis filio Dominus absens medetur.

UAM tacitis inopina salus illabitur alis!

Alis,

quas illi vox tua, Christe, dedit.

Quam longas vox ista manus habet! hæc medicina
Absens, et præsens hæc medicina fuit.

MARC. IV. 40.

Quid timidi estis.

ANQUAM illi insanus faceret sua fulmina

ventus!

Tanquam illi scopulos nôrit habere fretum !

Vos vestri scopuli, vos estis ventus et unda :
Naufragium cum illo qui metuit, meruit.

Luc. II.

Nunc dimittis.

TE mei (quid enim ulterius, quid vultis ?) ocelli:
Leniter obductis ite superciliis.

Immo et adhuc et adhuc, iterumque iterumque videte;
Accipite hæc totis lumina luminibus.

Jamque ite; et tutis ô vos bene claudite vallis :
Servate hæc totis lumina luminibus.

Primum est, quod potui te (Christe) videre: secundum, Te viso, recta jam potuisse mori.

MATTH. XIII. 24.

In segetem sacram.

CCE suam implorat, demisso vertice, falcem
Tu segeti falcem da (Pater alme) suam.

Tu falcem non das? messem tu (Christe) moraris?
Hoc ipsum falx est: hæc mora messis erit.

:

Luc. VII. 37.

Coepit lacrymis rigare pedes ejus, et capillis
extergebat.

NDA sacras sordes lambit placidissima: flavæ
Lambit et hanc undam lucida flamma comæ.

Illa per has sordes it purior unda; simulque
Ille per has lucet purior ignis aqua.

Luc. xvi. 41.

Quid vis tibi faciam?

UID volo (Christe) rogas? quippe ah volo,
Christe, videre:

Quippe ad te (dulcis Christe) videre volo.

At video; fideique oculis te nunc quoque figo:
Est mihi, quæ nunquam est non oculata, fides.

Sed quamvis videam, tamen ah volo (Christe) videre :
Sed quoniam video (Christe) videre volo.

MATTH. XV. 21.

Christus mulieri Canaaneæ difficilior.

T pretium facias dono, donare recusas:
Usque rogat supplex, tutamen usque negas.

Hoc etiam donare fuit, donare negare.

Sæpe dedit, quisquis sæpe negata dedit.

LUC. II.

Beatus venter et ubera, &c.

T quid si biberet Jesus vel ab ubere vestro?
Quid facit ad vestram, quod bibit ille, sitim?

Übera mox sua et hic (ô quam non lactea !) pandet :
E nato mater tum bibet ipsa suo.

JOAN. XV. 1.

In Christum vitem.

LMUM vitis amat (quippe est et in arbore
flamma,

Quam fovet in viridi pectore blandus amor :)

Illam ex arboribus cunctis tu (vitis) amasti,
Illam, quæcunque est, quæ crucis arbor erat.

JOAN. XVI. 20.

Vos flebitis et lamentabimini.

RGO mihi salvete mei, mea gaudia, luctus :
Quam charum (ô Deus) est hoc mihi flere

meum!

Flerem, ni flerem: solus tu (dulcis Jesu)

Lætitiam donas tunc quoque quando negas.

JOAN. X.

In gregem Christi Pastoris.

GREX, o nimium tanto Pastore beatus !
O ubi sunt tanto pascua digna grege?

Ne non digna forent tanto grege pascua, Christus
Ipse suo est Pastor, pascuum et ipse gregi.

In vulnera pendentis Domini.

IVE oculos, sive ora vocem tua vulnera; certe
Undique sunt ora (heu!) undique sunt oculi.

Ecce ora! ô nimium roseis florentia labris!
Ecce oculi! sævis ah madidi lacrymis !

Magdala, quæ lacrymas solita es, quæ basia sacro
Ferre pedi, sacro de pede sume vices.

Ora pedi sua sunt, tua quo tibi basia reddat:
Quo reddat lacrymas scilicet est oculos.

MARC. II.

Paralyticus convalescens.

HRISTUM, quod misero facilis peccata remittit,
Scribæ blasphemum dicere non dubitant.

Hoc scelus ut primum Paralyticus audiit: ira
Impatiens, lectum sustulit atque abiit.

« AnteriorContinuar »