Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Luc. II.

Beata Virgini credenti.

IRARIS (quid enim faceres ?) sed et hæc

quoque credis :

Hæc uteri credis dulcia monstra tui.

En fidei, Regina, tuæ dignissima merces!
Fida Dei fueras filia; mater eris.

MARC. XII.

Licetne Cæsari censum dare?

OST tot Scribarum (Christe) in te prælia, tandem
Ipse venit Cæsar: Cæsar in arma venit.

Pugnant terribiles non Cæsaris ense, sed ense
Cæsare: quin Cæsar vinceris ipse tamen.

Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis.
Sic vinci dignus quis nisi Cæsar erat?

MATTH. IX.

In tibicines et turbam tumultuantem circa defunctam.

ANI, quid strepitis? nam, quamvis dormiat* illa,

Non tamen e somno est sic revocanda suo.

Expectat solos Christi sopor iste susurros :
Dormit enim; sed non omnibus illa tamen.

* Vers. 24. Non enim mortua est puella, sed dormit.

MATTH. VI. 19.

Piscatores vocati.

UDITE jam pisces secura per æquora: pisces
Nos quoque (sed varia sub ratione) sumus.

Non potuisse capi, vobis spes una salutis:
Una salus nobis est, potuisse capi.

MARC. XII.

Date Cæsari.

UNCTA Deo debentur: habet tamen et sua

Cæsar;

Nec minus inde Deo est, si sua Cæsar habet.

Non minus inde Deo est, solio si cætera dantur
Cæsareo, Cæsar cum datur ipse Deo.

MATTH. XXI. 7.

Dominus asino vehitur.

LLE igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vectura non bene digne tua?

Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris? Hoc, quod sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

LUC. XXI. 27.

Videbunt Filium hominis venientem in nube.

MMO veni: aërios (ô Christe) accingere cur

rus,

Inque triumphali nube coruscus ades.

Nubem quæris? erunt nostra (ah!) suspiria nubes: Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

JOAN. XX.

Nisi digitum immisero, &c.

MPIUS ergo iterum clavos? iterum impius hastam?

Et totum digitus triste revolvet opus?

Tune igitur Christum (Thoma) quo vivere credas, In Christum faceres (ah truculente !) mori?

ACT. VIII.

Ad Judæos mactatores S. Stephani.

UID datis (ah miseri!) saxis nolentibus iras?
Quid nimis in tragicum præcipitatis opus?

In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte sua tumulum.

Sancto Joanni, dilecto discipulo.

U fruere; augustoque sinu caput abde (quod

ô tum

Nollet in æterna se posuisse rosa)

Tu fruere: et sacro dum te sic pectore portat,
O sat erit tergo me potuisse vehi.

Sic

MATTH. II.

In lactentes Martyres.

ULNERA natorum qui vidit, et ubera matrum,

Per pueros

fluviis (ah!) simul ire suis;

pueros quisquis vidit, dubitavit, an illos Lilia cœlorum diceret, anne rosas.

MATTH. I. 23.

Deus nobiscum.

OBISCUM Deus est? vestrum hoc est (hei

mihi!) vestrum :

Vobiscum Deus est, ô asini atque boves.

Nobiscum non est: nam nos domus aurea sumit:
Nobiscum Deus est, et jacet in stabulo?

[ocr errors]

Hoc igitur nostrum ut fiat (dulcissime Jesu)

Nos dandi stabulis, vel tibi danda domus.

Christus circumcisus ad Patrem.

AS en primitias nostræ (Pater) accipe mortis ; (Vitam ex quo sumpsi, vivere dedidici)

Ira (Pater) tua de pluvia gustaverit ista:
Olim ibit fluviis hoc latus omne suis.

Tunc sitiat licet et sitiat, bibet et bibet
Tunc poterit toto fonte superba frui.

usque :

Nunc hasta interea possit præludere culter:
Indolis in pœnas spes erit ista meæ.

In Epiphaniam Domini.

ON solita contenta dies face lucis Eox,
Ecce micat radiis cæsariata novis.

Persa sagax, propera: discurre per

ardua regum

Tecta, per auratas marmorcasque domus :

Quære ô, quæ intepuit Reginæ purpura partu ;
Principe vagitu quæ domus insonuit.

Audin' Persa sagax? Qui tanta negotia cœlo
Fecit, Bethlemiis vagiit in stabulis.

« AnteriorContinuar »