Imágenes de páginas
PDF
EPUB

REV. I. 9.

D. Joannes in exilio.

XUL, amor Christi est: Christum tamen in

venit exul :

Et solitos illic invenit ille sinus.

Ah longo, æterno ah terras indicite nobis
Exilio, Christi si sinus exilium est.

MATTH. II.

Ad Infantes Martyres.

UNDITE ridentes animas; effundite cœlo:
Discet ibi vestra (ô quam bene!) lingua loqui.

Nec vos lac vestrum et maternos quærite fontes :
Quæ vos expectat lactea tota via est.

LUC. II.

Quærit Jesum suum beata Virgo.

H, redeas miseræ, redeas (puer alme) parenti;
Ah, neque te cœlis tam cito redde tuis.

Cœlum nostra tuum fuerint ô brachia, si te
Nostra suum poterunt brachia ferre Deum.

MATTH. VIII.

Non sum dignus ut sub tecta mea venias.
SN tua tecta Deus veniet: tuus haud sinit illud
Et pudor, atque humili in pectore celsa fides.

Illum ergo accipies quoniam non accipis: ergo
In te jam veniet, non tua tecta, Deus.

MATTH. XXV. 12.

Christus accusatus nihil respondet.

IL ait: o sanctæ pretiosa silentia linguæ !
Ponderis ô quanti res nihil illud erat !

N

Ille olim, verbum qui dixit, et omnia fecit,
Verbum non dicens omnia nunc reficit.

Luc. II.,

Nunc dimittis.

PESNE meas tandem ergo mei tumere lacerti?
Ergo bibunt oculos lumina nostra tuos?

Ergo bibant: possintque novam sperare juventam :
O possint senii non meminisse sui!

Immo mihi potius mitem mors induat umbram
(Esse sub his oculis si tamen umbra potest)

Ah satis est. Ego te vidi (puer auree) vidi :
Nil post te, nisi te (Christe) videre volo.

LUC. VIII.

Verbum inter spinas.

ÆPE Dei verbum sentes cadit inter; et atrum
Miscet spina procax (ah mala juncta !) latus.

Credo quidem: nam sic spinas ah scilicet inter
Ipse Deus verbum tu quoque (Christe) cadis.

Luc. XIV. 5.

Sabbatum Judaicum et Christianum.

ES eadem vario quantum distinguitur usu!
Nostra hominem servant sabbata; vestra
bovem.

Observent igitur (pacto quid justius isto?)
Sabbata nostra homines, sabbata vestra boves.

MATTH. X. 52.

Ad verbum Dei sanatur cæcus.

HRISTE, locutus eras (o sacra licentia verbi!)
Jamque novus cæci fluxit in ora dies.

Jam credo, Nemo* est, sicut Tu, Christe, loquutus :
Auribus? immo oculis, Christe, loquutus eras.

* Joan. VII. 46.

MATTH. XII.

Onus meum leve est.

SSE levis quicunque voles, onus accipe Christe:
Ala tuis humeris, non onus, illud erit.

Christi onus an quæris quam sit grave? scilicet audi, Tam grave, ut ad summos te premat usque polos.

JOAN. VI.

Miraculum quinque panum.

CCE vagi venit unda cibi; venit indole sacra
Fortis, et in dentes fertilis innumeros.

Quando erat invicta tam sancta licentia cœnæ ?
Illa famem populi poscit, et illa fidem.

JOAN. VIII. 52.

Nunc scimus te habere dæmonium.

UT Deus, aut saltem dæmon tibi notior esset,
(Gens mala) quæ dicis dæmona habere Deum.

Ignorâsse Deum poteras, ô cæca; sed oro,
Et patrem poteras tam male nôsse tuum?

In beatæ Virginis verecundiam.

N gremio, quæris, cur sic sua lumina Virgo
Ponat? ubi melius poneret illa, precor ?

O ubi, quam cœlo, melius sua lumina ponat ?
Despicit, at cœlum sic tamen illa videt.

In vulnera Dei pendentis.

FRONTIS, lateris, manuumque pedumque cruores!

O quæ purpureo flumina fonte patent!

In nostram (ut quondam) pes non valet ire salutem
Sed natat; in fluviis (ah!) natat ille suis.

Fixa manus; dat, fixa: pios bona dextera rores
Donat, et in donum solvitur ipsa suum.

O latus, ô torrens! quis enim torrentior exit
Nilus, ubi pronis præcipitatur aquis?

Mille et mille simul cadit et cadit undique guttis
Frons: viden' ut sævus purpuret ora pudor?

Spinæ hoc irriguæ florent crudeliter imbre,
Inque novas sperant protinus ire rosas.

Quisque capillus it exiguo tener alveus amne,
Hoc quasi de rubro rivulus oceano.

O nimium vivæ pretiosis amnibus undæ !
Fons vitæ nunquam verior ille fuit.

« AnteriorContinuar »