Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MATTH. XVIII.

Bonum intrare in cœlos cum uno oculo, &c.

NO oculo? ah centum potius mihi, millia cen

tum:

Nam quis ibi, in cœlo, quis satis Argus erit?

Aut si oculus mihi tantum unus conceditur, unus
Iste oculus fiam totus et omnis ego.

Luc. XIV.

Hydropicus sanatur.

PSE suum pelagus, morboque immensus aquoso
Qui fuit, ut lætus nunc micat atque levis !

Quippe in vina iterum Christus (puto) transtulit undas; Et nunc iste suis ebrius est ab aquis.

Luc. 11. 7.

Non erat iis in diversorio locus.

LLI non locus est? Illum ergo pellitis? Illum?
Ille Deus, quem sic pellitis; ille Deus.

O furor

humani miracula sæva furoris !

Illi non locus est, quo sine nec locus est.

Luc. XVI.

In lacrymas Lazari spretas a Divite.
ELIX ô! lacrymis (ô Lazare) ditior istis,

Quam qui purpureas it gravis inter opes!

Illum cum rutili nova purpura vestiet ignis,
Ille tuas lacrymas quam volet esse suas !

MATTH. XXVI. 65.

Indignatur Caiphas Christo se confitenti.
U Christum, Christum quod non negat esse,
lacessis :

Ipsius hoc crimen, quod fuit ipse, fuit.

Te ne Sacerdotem credam? Novus ille Sacerdos,
Per quem impune Deo non licet esse Deum.

JOAN. XII. 37.

Cum tot signa edidisset, non credebunt in eum. ON tibi, Christe, fidem tua tot miracula præstant;

N

(O verbi, ô dextræ dulcia regna tuæ !)

Non præstant? neque te post tot miracula credunt? Mirac'lum, qui non credidit, ipse fuit.

MARC. I. 16.

Ad S. Andream piscatorem.

UIPPE potes pulchre captare et fallere pisces!
Centum illic discis lubricus ire dolis.

Heus bone piscator! tendit sua retia Christus :
Artem inverte, et jam tu quoque disce capi.

OX

JOAN. I. 23.

Ego sum Vox, &c.

ego sum, dicis: tu vox es, sancte Joannes? Si vox es, genitor cur tibi mutus erat?

Ista tui fuerant quam mira silentia patris!
Vocem non habuit tunc quoque cum genuit.

Аст. хи.

Vincula sponte decidunt.

UI ferro Petrum cumulas, durissime custos,
A ferro disces mollior esse tuo.

Ecce fluit, nodisque suis evolvitur ultro:
I fatue, et vinc❜lis vincula pone tuis.

In diem omnium Sanctorum.

REV. VII. 3.

Ne ladite terram, neque mare, neque arbores, quousque obsignaverimus servos Dei nostri in frontibus suis.

N

USQUAM immitis agat ventus sua murmura:

nusquam

Sylva tremat, crispis sollicitata comis.

Equa Thetis placide allabens ferat oscula Terræ ;
Terra suos Thetidi pandat amica sinus:

Undique pax effusa piis volet aurea pennis,
Frons bona dum signo est quæque notata suo.
Ah quid in hoc opus est signis aliunde petendis?
Frons bona sat lacrymis quæque notata suis.

In die Conjurationis sulphurea.

UAM bene dispositis annus dat currere festis!
Post omnes Sanctos, omne scelus sequitur.

Deus sub utero Virginis.

CCE tuus, Natura, pater! pater hic tuus, hic

est:

Ille, uterus matris quem tenet, ille pater.

Pellibus exiguis arctatur Filius ingens,
Quem tu non totum (crede) nec ipsa capis.

Quanta uteri, Regina, tui reverentia tecum est,
Dum jacet hic, cœlo sub breviore, Deus!

Conscia divino gliscunt præcordia motu
(Nec vehit æthereos sanctior aura polos)

Quam bene sub tecto tibi concipiuntur eodem
Vota, et (vota cui concipienda) Deus!

Quod nubes alia, et tanti super atria cœli
Quærunt, invenient hoc tua vota domi.

O felix anima hæc, quæ tam sua gaudia tangit!
Sub conclave suo cui suus ignis adest.

Corpus amet (licet) illa suum, neque sidera malit:
Quod vinc'lum est aliis, hoc habet illa domum.

Sola jaces, neque sola; toro quocunque recumbis,
Illo estis positi tuque tuusque toro.

Immo ubi casta tuo posita es cum conjuge conjunx,
(Quod mirum magis est) es tuus ipsa torus.

ACT. VII. 16.

Ad Judæos mactatores Stephani.

RUSTRA illum increpitant, frustra vaga saxa: nec illi

Grandinis (heu sævæ!) dura procella nocet.

Ista potest tolerare; potest nescire: sed illi,
Quæ sunt in vestro pectore, saxa nocent.

« AnteriorContinuar »