ALVE. Jamque vale. Quid enim quis pergeret ultra? Qua jocus et lusus non vocat, ire voles? Scilicet hic, Lector, cur noster habebere, non est ; Delitiis folio non faciente tuis. Nam nec Acidalios halat mihi pagina rores; Quæ melior teneris patria sit violis. Illine totius Floræ, verisque, suique Consilio, ille alas impleat, illa sinus. Me mea (casta tamen, si sit rudis) herba coronet : Nulla latet Lethe, quam fraus tibi florea libat, Quam rosa sub falsis dat male-fida genis. Nulla verecundum mentitur mella venenum; Captat ab insidiis linea nulla suis. Et spleni, et jecori foliis bene parcitur istis. Ah! male cum rebus staret utrumque meis ! Rara est quæ ridet; nulla est quæ pagina prurit : Nulla salax, si quid nôrit habere salis. Non nude Veneres: nec, si jocus, udus habetur : Non nimium Bacchus noster Apollo fuit. Nil cui quis putre sit detorquendus ocello; Est nihil obliquo quod velit ore legi. Hæc coram, atque oculis legeret Lucretia justis : Nam neque candidior voti venit aura pudici Cum vestis nive vincta sinus, nive tempora fulgens, Sæpe vel ipse sua calamum mihi blandus ab ala, I procul, I cum matre tua, puer improbe, dixi: Tu Veronensi cum passere pulchrior ibis : Ille nimis (dixi) patet in tua prælia campus: Gleba illa (ah! tua quam tamen urit adultera messis) Ejus in isto oculi satis essent sidera versu ; Quæ Mariæ tam larga meat, quam disceret illic Staret ibi ante suum lacrymatrix Diva Magistrum : Improbe, nec satis est hunc tamen esse tuum? Improbe cede puer: quid enim mea carmina mulces? Carmina de jaculis muta futura tuis. Cede puer, qua te petulantis fræna puellæ ; Turpia quæ revocant pensa procacis heræ ; Qua miseri male pulchra nitent mendacia limi; Qua cerussatæ, furta decora, genæ ; Qua mirere rosas, alieni sidera veris ; Quas nivis haud propriæ bruma redempta domat. Cede puer (dixi et dico) cede improba mater: Altera Cypris habet nos; habet alter Amor. Scilicet hic Amor est. Sed mater virgo. Hic est quoque mater Amoris. O puer! o Domine! o magnæ reverentia matris! O Amor, innocuæ cui sunt pia jura pharetræ ; Fige, puer, corda hæc. Seu spinis exiguus quis, O tibi si jaculum ferat ala ferocior ullum, Quique tuæ populus cunque est, quæ turba, pharetræ ; O mihi sis bello semper tam sævus in isto! Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas. Quippe ego quam jaceam pugna bene sparsus in illa! Hæc mea vota. Mei sunt hæc quoque vota libelli. Si meus esse voles: meus ut sis, lumina (Lector) Nam tibi fac madidis meus ille occurrerit alis, Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne, Hic mecum, et cum matre sua, mea gaudia quæres : Sive per antra sui lateat (tunc templa) sepulchri : Læta parum (dices) hæc, sed neque dulcia non sunt : Certe et amor (dices) hujus amandus erat. Si nimium hic promitti tibi videtur, Lector bone, pro eo cui satisfaciendo libellus iste futurus fuerit; scias me in istis non ad hæc modo spectare quæ hic habes, sed ea etiam quæ olim (hæc interim fovendo) habere poteris. Nolui enim (si hactenus deesse amicis meis non potui; flagitantibus a me, etiam cum dispendii sui periculo paterer eos experiri te in tantum favoremque tuum) nolui, |