Imágenes de páginas
PDF
EPUB

AD CAROLUM PRIMUM, REX REDUX.

LLE redit, redit. Hoc populi bona murmura volvunt;

Publicus hoc, audin'? plausus ad astra refert:

Hoc omni sedet in vultu commune serenum;
Omnibus hinc una est lætitiæ facies.
Rex noster, lux nostra redit; redeuntis ad ora
Arridet totis Anglia læta genis:
Quisque suos oculos oculis accendit ab istis;
Atque novum sacro sumit ab ore diem.
Forte roges tanto quæ digna pericula plausu
Evadat Carolus, quæ mala, quosve metus :
Anne perrerati male fida volumina ponti
Ausa illum terris pene negare suis:
Hospitis an nimii rursus sibi conscia tellus
Vix bene speratum reddat Ibera caput.
Nil horum; nec enim male fida volumina ponti
Aut sacrum tellus vidit Ibera caput.

Verus amor tamen hæc sibi falsa pericula fingit;
Falsa peric❜la solet fingere verus amor,
At Carolo qui falsa timet, nec vera timeret:
Vera peric❜la solet temnere verus amor,
Illi falsa timens, sibi vera pericula temnens,

Non solum est fidus, sed quoque fortis amor.
Interea nostri satis ille est causa triumphi :
Et satis, ah! nostri causa doloris erat.

Causa doloris erat Carolus, sospes licet esset;
Anglia quod saltem discere posset, abest.
Et satis est nostri Carolus nunc causa triumphi :
Dicere quod saltem possumus, Ille redit.

AD PRINCIPEM NONDUM NATUM, REGINA GRAVIDA.

ASCERE nunc; O nunc ! quid enim, puer alme, moraris?

Nulla tibi dederit dulcior hora diem.

Ergone tot tardos, O lente! morabere menses?
Rex redit, ipse veni, et dic bone, gratus ades.
Nam quid ave nostrum ? quid nostri verba triumphi ?
Vagitu melius dixeris ista tuo.

At maneas tamen: et nobis nova causa triumphi :
Sic demum fueris; nec nova causa tamen :

Nam, quoties Carolo novus aut nova nascitur infans,
Revera toties Carolus ipse redit.

Reliqua desiderantur.

EPIGRAMMATA SACRA,

QUE SCRIPSIT GRÆCA ET LATINA.

S

« AnteriorContinuar »