Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tibi ipsa voti est ora sui rea.

Et solvet. O quam semper apud Deum
Litabis illum, cujus aræ

Ipse preces prius audiisti!

VENERABILI VIRO MAGISTRO TOURNAY,

TUTORI SUO SUMME OBSERVANDO.

ESSIS inauravit Cereri jam quarta capillos, Vitis habet Bacchum quarta corona suæ, Nostra ex quo, primis plumæ vix alba pruinis, Ausa tuo Musa est nidificare sinu.

Hic nemus,

hic soles, et cœlum mitius illi:

Hic sua quod Musis umbra vel aura dedit. Sedit ibi secura malus quid moverit Auster, Quæ gravis hybernum vixerit ala Jovem. Nescio quo interea multum tibi murmure nota est: Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen. Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem Hoc tenero tenera est pignore facta parens. Jamque meam hanc sobolem (rogo) quis sinus alter haberet?

Quis mihi tam noti nempe teporis erat?

Sed

quoque et ipsa meus (de te) meus, improba, tutor (Quam primum potuit dicere) dixit, erit. Has ego legitimæ, nec lævo sidere natæ Non puto degeneres indolis esse notas ; Nempe quod illa suo patri tam semper apertos,

Tam semper faciles nôrit adire sinus.
Ergo tuam tibi sume: tuos est illa sub alas:
Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.

Sic

quæ Suada tuo fontem sibi fecit in ore, Sancto et securo melle perennis est.

Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures,

Aula cui plausus et sua serta dedit.

Sic tuus ille (precor) Tagus aut est obice nullo,
Aut omni (quod adhuc) obice major est.

ORNATISSIMO VIRO PRÆCEPTORI SUO COLENDISSIMO, MAGISTRO BROOK.

MIHI qui nunquam nomen non dulce fuisti
Tunc quoque cum domini fronte timendus

eras!

Ille ego pars vestri quondam intactissima regno,
De nullo virgæ nota labore tuæ,

Do tibi quod de te per secula longa queretur

Quod de me nimium non metuendas eras:
Quod tibi turpis ego torpentis inertia sceptri
Tam ferulæ tulerim mitia jura tuæ.
Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,

Quod tua virga statim vapulet, illud erit.
Ergo tibi hæc pœnas pro me mea pagina pendat.
Hic agitur virgæ res tibi multa tuæ.

In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,
Id licet in fœtu vindicet omne meo.

Hic tuus inveniet satis in quo sæviat unguis,

Quodque veru docto trans obeliscus eat.

Scilicet hæc mea sunt; hæc quæ mala scilicet: ô si
(Quæ tua nempe forent) hic meliora forent!
Qualiacunque, suum norunt hæc flumina fontem
(Nilus ab ignoto fonte superbus est)

Nec certe nihil est qua quis sit origine. Fontes
Esse solent fluvii nomen honorque sui.

Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant)
Non parvi soboles hic quoque fontis erat.
Hoc modo et ipse velis de me dixisse, meorum
Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus.*

IN PICTURAM REVERENDISSIMI EPISCOPI,

D. ANDREWS.

EC charta monstrat, fama quem monstrat magis,

satis,

Sed et ipsa necdum fama quem monstrat

Ille, ille totam solus implevit tubam,
Tot ora solus domuit et famam quoque
Fecit modestam: mentis igneæ pater
Agilique radio lucis æternæ vigil,
Per alta rerum pondera indomito vagus
Cucurrit animo, quippe naturam ferox
Exhausit ipsam mille fœtus artibus,

* Here follows, in the edition of 1634, the poem "Lectori" which occurs at p. 259, postea; but the intervening poems, with the single exception marked, are all added, in the order in which they occur, in the edition of 1670.

R

Et mille linguis ipse se in gentes procul
Variavit omnes, fuitque toti simul
Cognatus orbi, sic sacrum et solidum jubar
Saturumque cœlo pectus ad patrios libens
Porrexit ignes: hac eum, Lector, vides
Hæc, ecce, charta O utinam et audires quoque.

VOTIVA DOMUS PETRENSIS PRO DOMO DEI.

T magis in mundi votis, aviumque querelis
Jam veniens solet esse dies, ubi cuspide prima
Palpitat, et roseo lux prævia ludit ab ortu ;

Cum nec abest Phœbus, nec Eois lætus habenis
Totus adest, volucrumque procul vaga murmura mulcet :

Nos ita; quos nuper radiis afflavit honestis

Religiosa dies; nostrique per atria cœli

(Sacra domus nostrum est cœlum) jam luce tenella

Libat adhuc trepidæ fax nondum firma diei:

Nos ita jam exercet nimii impatientia voti,
Speque sui propiore premit.

Quis pectora tanti

Tendit amor cœpti! desiderio quam longo

Lentæ spes inhiant! domus o dulcissima rerum! Plena Deo domus! Ah, quis erit, quis (dicimus) ille

(O bonus, ô ingens meritis, ô proximus ipsi,

Quem vocat in sua dona, Deo!) quo vindice totas

Excutiant tenebras hæc sancta crepuscula?

Quando

Quando erit, ut tenera flos heu tener ille diei,
Qui velut ex oriente suo jam altaria circum
Lambit, et ambiguo nobis procul annuit astro,
Plenis se pandat foliis, et lampade tota
Lætus (ut è medio cum sol micat aureus axe)
Attonitam penetrare domum jam possit adulto.
Sidere, nec dubio pia monia mulcent ore?

Quando erit, ut convexa suo quoque pulchra sereno
Florescant, roseoque tremant laquearia risu ?
Quæ minium informis tanquam sibi conscia frontis
Perpetuis jam se lustrant lachrymantia guttis.

Quando erit, ut claris meliori luce fenestris
Plurima per vitreos vivat pia pagina vultus?

Quando erit, ut sacrum nobis celebrantibus hymnum
Organicos facili, et nunquam fallente susurro
Nobile murmur agat nervos; pulmonis iniqui
Fistula nec monitus faciat male-fida sinistros?

Denique, quicquid id est, quod res hic sacra requirit,
Fausta illa, et felix (sitque ô tua) dextra, suam cui
Debeat hæc Aurora diem. Tibi supplicat ipsa,

Ipsa tibi facit ora preces. Tu jam illius audi,
Audiet illa tuas. Dubium est (modo porrige dextram,)
Deo magis, an capias: audi tantum esse beatus,

Et damnum hoc lucrare tibi.

Scis ipse volucres

Quæ rota volvit opes; has ergo. hic fige perennis

« AnteriorContinuar »