Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic]

UUS est et florum fructus; quibus fruimur, si non utilius, delicatius certe. Neque etiam rarum est quod ad spem veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiusque adeo Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur (vir colendissime) properanti sub ora Apollinis sui, primæque adolescentiæ lascivia exultante Musæ. Teneræ ætatis flores adfert, non fructus seræ : quos quidem exigere ad seram illam et sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus merito, durum fuerit; forsan et ipsa hac præcoci importunitate sua placituros magis: Tibi præsertim quem paternus animus (quod fieri solet) intentum tenet omni suæ spei diluculo, tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more

quo

etiam eorum, qui in præmium laboris sui pretiumque patientiæ festini, ex iis quæ severunt ipsi et excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, prima quasi verecundia auras et apertum Jovem experientis arripiunt avidi, saporemque illi non tam ex ipsius indole et ingenio quam ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas et spes, affingunt. Patere igitur (reverende custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram sidus illud oris tui auspicatissimum, nisi (qua est etiam amœnitate) remissiore radio cum se reclinat, et in tantum de se demit. Neque sane hoc scriptionis genere (modo partes suas satis præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poetica amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amore tamen poteris, et voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure, utpote quo è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatum fuerit. Quod restat hujus libelli fatis,exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tum facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modo suum, sed et argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, et sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cum modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessario ut sim brevis imo vero longus nimium; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unice poteram, et

sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quod colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, et (quoniam numen quoque hoc de se non negat) amare etiam. Interim vero da veniam Musa in tantum sibi non temperanti; quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque,

[blocks in formation]

Tu, si sereno des oculo frui,

Sunt rura nobis, sunt juga, sunt aquæ,
Sunt plectra dulcium sororum;
(Non alio mihi nota Phœbo)

Te dante, castos composuit sinus;
Te dante, mores sumpsit; et in suo
Videnda vultu, pulveremque
Religio cineremque nescit.

Stat cincta digna fronde decens caput:
Suosque per te fassa palam Deos,

Comisque, Diva, vestibusque
Ingenium dedit ordinemque.

Jamque ecce nobis amplior es modo
Majorque cerni. Quale jubar tremit
Sub os! verecundusque quanta
Mole sui Genius laborat!

Jam qui serenas it tibi per genas,
Majore cœlo sidus habet suum;
Majorque circum cuspidata
Ora comis tua flos diei.

Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus,
Hanc ara, per te pulchra, diem tibi
Tuam refundit, obvioque

It radio tibi se colenti.

Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio
Multumque prono poplite amas humum,
Altaria annuunt ab alto;

Et refluis tibi plaudit alis.

Pulchro incalescens officio, puer
Quicunque crispo sidere crinium,
Vultuque non fatente terram,
Currit ibi roseus satelles.

Et jure. Nam cum fana tot inviis
Mærent ruinis, ipsaque (ceu preces,
Manusque, non decora supplex,

Tendat) opem rogat, heu negatam!

« AnteriorContinuar »