Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HUMANE VITÆ DESCRIPTIO.

VITA, tantum lubricus quidam furor Spoliumque vitæ ! scilicet longi brevis Erroris hospes! Error ô mortalium! O certus error! qui sub incerto vagum Suspendit ævum, mille per dolos viæ Fugacis, et proterva per volumina Fluidi laboris, ebrios lactat gradus; Et irretitos ducit in nihilum dies. O fata! quantum perfidæ vitæ fugit Umbris quod imputemus atque auris, ibi Et umbra et aura serias partes agunt Miscentque scenam, volvimur ludibrio Procacis æstus, ut per incertum more Fragilis protervo cymba cum nutat freto. Et ipsa vitæ, fila, queis nentes Deæ Evi severa texta producunt manu, Hæc ipsa nobis implicant vestigia Retrahunt trahuntque donec everso gradu Ruina lassos alta deducat pedes. Felix, fugaces quisquis excipiens dies Gressus serenos fixit, insidiis sui Nec servit ævi, vita inoffensis huic. Feretur auris, atque clauda rarius Titubabit hora: vortices anni vagi Hic extricabit, sanus assertor sui.

TRANQUILLITAS ANIMI, SIMILITUDINE

DUCTA AB AVE CAPTIVA ET

CANORA TAMEN.

Tcum delicias leves, loquacem

Convivam nemoris, vagamque musam

Observans dubia viator arte

Prendit desuper horridusve ruris

Eversor, male perfido paratu

(Heu durus!) rapit, atque Io triumphans

Vadit; protinus et sagace nisu
Evolvens digitos, opus tenellum
Ducens pollice lenis erudito,
Virgarum implicat ordinem severum,
Angustam meditans domum volucri.
Illa autem, hospitium licet vestustum
Mentem solicitet minis minisque,
Et suetum nemus, hinc opaca mitis
Umbræ frigora, et hinc aprica puri
Solis fulgura, patrisque sylvæ

Nunquam muta quies; ubi illa dudum
Totum per nemus, arborem per omnem,

Hospes libera liberis querelis

Cognatum bene provocabit agmen :

Quanquam ipsum nemus, arboresque alumnam

Implorant profugam, atque amata multum

Quærant murmura, lubricumque carmen
Blandi gutturis et melos serenum.

Illa autem, tamen, illa jam relictæ
(Simplex !) haud meminit domus, nec ultra.
Sylvas cogitat; at brevi sub antro,
Ah penna nimium brevis recisa,
Ah ritu vidua, sibique sola,
Privata heu fidicen! canit, vagoque
Exercens querulam domum susurro
Fallit vincula, carceremque mulcet ;
Nec pugnans placidæ procax quieti
Luctatur gravis, orbe sed reducto
Discursu vaga saltitans tenello,
Metitur spatia invidæ cavernæ.
Sic in se pia mens reposta, secum
Alte tuta sedet, nec ardet extra,
Aut ullo solet æstuare fato:
Quamvis cuncta tumultuentur, atræ
Sortis turbine non movetur illa.
Fortunæ furias onusque triste

Non tergo minus accipit quieto,
Quam vectrix Veneris columba blando

Admittat juga delicata collo.

Torvæ si quid inhorruit procellæ,
Si quid sæviat et minetur, illa
Spernit, nescit, et obviis furorem
Fallit blanditiis, amatque et ambit
Ipsum, quo male vulneratur, ictum.
Curas murmure non fatetur ullo;
Non lambit lacrymas dolor, nec atræ
Mentis nubila frons iniqua prodit.

Quod si lacryma pervicax rebelli Erumpit tamen evolatque gutta, Invitis lacrymis, negante luctu, Ludunt perspicui per ora risus.

[blocks in formation]

Εἵνεκεν ἐνμαθίης πινοτόφρονος, ἣν ὁ Μέλιχρος
Ησκησεν, Μουσῶνἄμμιγα καὶ Χαρίτων.

Ανθολ.

CANTABRIGLE,

Ex Officina Joan. Hayes, Celeberrimæ Academiæ
Typographi. 1670.

« AnteriorContinuar »