Die altgermanische Religion in der amtlichen kirchlihen Literatur des Abendlandes vom 5. bis 11. Jahrhundert

Portada
L. Röhrscheid, 1928 - 79 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 69 - Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur ; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequio veri Dei debeant commutari ; ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum...
Página 27 - ... id est, vel ad fontes vel ad lapides vel ad arbores vel ad bivia, et ibi aut candelam aut faculam pro veneratione loci incendisti, aut panem aut aliquam oblationem illuc detulisti aut ibi comedisti, aut aliquam salutem corporis aut animae ibi requisisti.
Página 55 - Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam cOnversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari.
Página 75 - Aug. sermo 190: miror, cur apud quosdam infideles hodie tarn perniciosus error increverit, ut super tumulos dejanctorum cibos et vina conferant; quasi egressi de corporibus animae carnales cibos requirant 8).
Página 76 - Angelis ejus contestamur, quia quicumque hoc observare voluerint, nisi per prolixam et duram poenitentiam tale saerilegium emenda verint, ubi arsurus est diabolus, ibi et ipsi damnandi sunt. Isti enim infelices et miseri, qui in honore Jovis in quinta feria opera non faciunt, non dubito quod ipsa opera die dominico facere nec erubescunt, nec metuunt.
Página 27 - Jovis honorasti. comedisti aliquid de idolothito, ie de oblationibus, quae in quibusdam locis ad sepulchra mortuorum fiunt, vel ad fontes, aut ad arbores, aut ad lapides, aut ad bivi-a, aut comportasti in aggcrem lapides, aut capitis ligaturas ad cruces, quae in biviis ponuntur.
Página 47 - Tollunt piscem vivum et mittunt eum in puerperium suum et tamdiu ibi tenent, donec mortuus fuerit, et decocto pisce vel assato maritis suis ad comedendum tradunt. Ideo faciunt, ut plus in amorem earum exardescant.
Página 69 - Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis, vel natalitii sanctorum martyrum quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt. de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nee diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua...
Página 25 - Nullus Christianus ad fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores, aut ad cellos, vel per trivia luminaria faciat, aut vota reddere praesumat...
Página 57 - ... wordum thunaer ende woden ende saxnote ende allum them unholdum the hira genotas sint.

Información bibliográfica