non ut affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amænitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amænitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio : magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatū fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magìs publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo : quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis : imò verò longus nimiúm ; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genü tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque, Tu si sereno des oculo frui ; (Non alio mihi nota Phæbo) Te dante, castos composuit sinus; Relligio cinerémque nescit. Stat cineta digna fronde decens caput : Ingenium dedit ordinémque. Jámque ecce nobis amplior es modò Mole sui Genius laborat! Jam qui serenas it tibi per genas, Ora comit tua flos diei. Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus, Hanc ara, per te pulchra, diem tibi Tuam refundit, obvibque It radio tibi se colenti. Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto; Et refluis tibi plaudit alis Pulchro incalescens officio, puer Quicunque crispo sydere crinium, Vultúque non fatente terram, Currit ibi roseus satelles. Et jure. Nam cùm fana tot inviis Tendat) opem rogat, heu negatam ! Tibi ipsa voti est ara sui rea. Ipse preces priùs audiisti ! Venerabili viro Magistro Tournay, Tutori suo summè observando. Essis inauravit Cereri jam quarta capillos, M Vitis habet Bacchum quarta corona suæ, Ausa tuo Musa est nidificare sinu. Hîc sua quod Musis umbra vel aura dedit. Quæ gravis hybernum vexerit ala Jovem. Nescio quo interea multùm tibi murmure nota est : Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen. Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem Hôc tenero tenera est pignore facta parens. Jámg meam hanc sobolem (rogo) quis sinus ulter haberet? Quis mihi tam noti nempe teporis erat? quoq; & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor (Quàm primùm potuit dicere) dixit, erit. Has ego legitimæ, nec lævo sydere nata Non puto degeneres indolis esse notas; Tam semper faciles nôrit adire sinus. Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe. Sanéto & securo melle perennis eat. Aula cui plausus & sua serta dedit. Aut omni (quod adhuc) objice major cat. Sed Ornatissimo viro Præceptori suo colen dissimo, Magistro Brook. O Mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti Tunc quoque cùm domini fronte timendus eras ! Ile ego pars vestri quondā intactissima regni, De nullo virgæ nota labore tuæ, Quòd de me nimiùm non metuendus eras : Tam ferulæ tulerim mitia jura tuæ. Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis, Quod tua virga statim vapulet, illud erit. Hîc agitur virgæ res tibi multa tuæ. Id licet in fætu vindicet omne meo. Quódque veru doéto trans obeliscus eat. (Quæ tua nempe forent) hîc meliora forent ! Qualiacunque, suum nörunt hæc flumina fontem. (Nilus ab ignoto fonte superbus eat) Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes Esse solent fluvii nomen honorque sui. Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant) Non parvi soboles hic quoque fontis erat. Hoc modo & ipse velis de me dixisse, Meorum Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus. |